SPITZBERGA

SPITZBERGA
SPITZBERGA
seu Montes acuti, Spitzberg, regio ampla et pars Terrae Arcticae, inter novam Zemlam ad ortum et Gronelandiam ad Occasum, 300. tamen milliaribus utrinque dissita. Sic dicta fuit a Batavis, a quibus fuit detecta, quasi Montes acuti: Angli autem ipsam vocant Nieuland, seu Novam Terram. Extenditur usque ad 80. gradus latitudinis Borealis, et separatur in duas partes, quarum Occidentalis proprie Spitzberga dicitur, pars autem Orientalis Nova Frisia. Sed an sit insula aut continens, nondum constat Europaeis. Regio est frigidissima, et in ea nulla urbs seu oppidum, aut forsan vicus, sed tantum aliquot portus a Belgis frequentati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MONTES Acuti — Spitzberg, regio recens detecta, multo supora Norvegiam, in Boream extensa, ubi altitudo Poli arctici est 80. grad. circiter: Versus Groenlandiam. Sed an sit pars eius. seu in sula, aut continens, nescitur. Dividitur in Spitzbergam propriam quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NORVEGIA — regnum Europae septentrionalis versus Oceanum Germanicum situm, vulgo Norweg, quae est, si interpreteris Septentrionalis Via. Nort enim Germanicâ linguâ. Septentrionem significat, Weg, viam. Fuit regnum Norvegiae aliquandiu florens, imperiumque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORBIS Terrae — seu Mundus, vulgo le Mende ou la Terre universelle, dividitur in antiquum orbem seu ab antiquis cognitum, et novum seu recens detectum. In orbe antiquo sunt tres partes, nempe Europa, l Europe, quae minor est, sed magis populosa et culta: Africa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TERRAE Arcticae seu Arcticae regiones — les Terres Arctiques, sunt regiones orbis magis versus Boream et Polum Arcticum extensae, uti Spitzberga seu regio montium acutorum, Spitzberg, Gronelandia seu terra Viridis, le Groneland, nova Dania, le nouveau Dannemarck, Estotilandia, l… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”